monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 43, 3
Et siquidem eam paulo ante vesperam accendi a sole contigerit, mox sole occidente primam computari et esse necesse est, quia videlicet illam temporis horam, qua primum terris fulgere coepit, adiit. Sin autem post occubitum solis accendatur, non tamen primam priusquam vesperam viderit, sed tricesimam potius oportet aestimare. Etiam si XXIII horas post occasum solis accensa suppleverit, illam tamen quam occidente sole habuerat, ne primae conditionis ordo turbetur, usque ad alium eius occasum retinere debebit aetatem.